OVA

OVA
I.
OVA
et avenae, Oonae insul. in colarum cibus, ut docet Plin. l. 4. c. 13. Ab. ovo etiam Romani cenas ordiebantur: Unde illud, Ab ovo usque ad mala. Horat. l. 1. Sat. 3. v. 6. et Ad ovum integram adferre famem, Cic. l. 9. Ep. ad Paetum 20. Imô et in secundis eadem mensis apponebant, teste Athenaeô l. 14. Nec solum hôc cibô nihil est paratius, quaqua iter facias: sed nihil etiam purius mundiusque; quippe nec intus sordes habet ullas, nec manibus contrectatum inquinatur. Imo nihil securius tutiusque, unde hunc unicum cibum extra venenivim ac suspicionem Principibus assumi posie, Ampliss. asserit Forstnerus in Tacit. Notis. Illud quoque ad commendationem facit, quod ne igni quidem opus sit, si per solitudinem circumgestes. Fundâ enim circumactum sic iugi vertigine incalescit, ut citra ignem coquatur: quod Babylonios, venatibus assuetos, ubi in solitudinedeprehenderentur, nec cibaria percoquendi esset occasio, factitare olim fuisse solitos, docet, ex Suida in voce Περιδραμοῦντες, Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 8. c. 12. Laudantur autem phasianorum Ova praecipue, sed haec, ob raritatem vix inferuntur mensis, nisi virorum Principum. Proximus illis locus gallinarum datur. Ex Athenaeo tamen l. 2. discimus, Epaenetum et Heraclidem Syracusium in Ο᾿ψαρτυτικῶ seu libro Rei coquinariae, pavonum Ova omnibus aliis praetulisse, ac dein chenalopecum; ac demum tertiô locô gallinarum. Sed quantopere illa pavonum postea viluerint, arguunt haec Macrobii Saturnal. l. 3. c. 13. cum ait: Ecce res non admiranda solum, sed pudenda, ut Ova pavonum quinis denariis veneant: quae hodie non dico vilius, sed omnino non veneunt. Addo saltem, ova perdicum magnâ copiâ convivis exhibita, ab Heliogabalo; de quo Lamprid. c. 19. Exibuit, inquit, et Palatinis ingentes dapes extis mullorum refertas, et cerebellis phoenicopterûm, et perdicum ovis, et cerebellis iurdorum. Sed et Struthiocamelorum ova, in praecipuis
Turcarum Persarumque moscheis (ita fana sua vocant) ornatus causâ suspensâ conspici, uti testatur P. de Valle Itinerar. Part. 1. et 2. Nec omittendum, quod ova ignita, ad Martyrum cruciatus adhibita interdim esse, scribit Erchinfridus in Vita S. Colomanni: Acria tortorum flagra, lapides, ovaque fortiter ignita candentemquve forciipem etc. apud C. du Fresne in Glossar. ubi et Ovorum, in praestationibus quae Missis Dominicis fiebant, mentionem facit. ex Capatular. 5. ann. 819. c. 29. et l. 4. Capitul. c. 73. et Ovorum de crucibus, ex Tabulario Foslatensi etc. Fuit vero Ovum, apud veteres Sapientes, Aeternitatis, Mundi, Perfectionis etc. hieroglyphicum, et hinc in Magnae Matris sacris praecipuô cultu: ad cuius figuram concinnavit carmen Simmias Rhodius, quod falso Theocrito tribui ostendit Licetus de Gemmis Annul. c. 140. non extare contendit Iul. Caes. Scaliger: quare duo ipse animi gratiâ exhibet Poetices l. 2. c. 25. alterum minusculum, quasi Philomelae; alterum grandius, ut sit Cycni. OVUM PUSILLUM SCALIGERI.
Σι
μίας
Ρ῾όδιος
μ᾿ἐποίη.
σεν οὕ
τως.
OVUM ORANDIUS.
οὐρανοῦ
παντοδόκου
πλησιόμορφος
ἀργύρεον ὕδωρ
ἐγκατέχων μεσσόπυρ
υἱ οπάτωρ ἀρχόμενος
ἰδέ τεἄρχων διφυὴς
ὃ τὸ πάλαι σιμμίᾳ
νησογενεῖ κῦδος
δῶκε τόδ᾿ αὖ νῦν
σκαλοφόρῳ
πανθρωσεῖ.
Vide quoque infra.
II.
OVA
in Circo oli8m, apud Romanos, memorantur Tertulliano. no, Ova honori Castorum ascribunt, qui illos ovô editos credere et Deas de Cycno Iove non erubescunt. Quorum usum et auctorem ostendit Die, his verbis de Agrippa, Κᾂν τῷ ἱπποδρόμῳ σφαλλομένους τοὺς ἀνθρώπους περὶ τὸν τῶ διαύλων ἀριθμὸν ὁρῶν, τούς τε δελφῖνας καὶ τὰ ὠοειδῆ δημιουργήματα κατιςτήσατο, ὅπως δἰ αὐτῶν αἰ περίοδοι τῶ περιδρόμων ἀναδεικνύωνται, Cum videret in Circo homines saepius errare circa nismerum spatiorum decurrendorum, Delphinas et ovales fabricas constituit, quibus circcuitus curriculorum notarentur ac numerarentur. Nempe, cum circa numerum spatiorum et curriculorum homines saepe laberentur, et cum e. g. quatuor curricula exacta essent, quidam quinque aut 6. spatia evoluta dicerent, ova haec excogitata sunt, tamquam notae, quibus curricula numerabantur. Sed cum Liv. doceat, sub finem l. 41. c. 27. Censores locâsse carceres in Circo faciendos et ova ad notas curriculis numerandis, anno Urb. Cond. 581. cumque Varro meminerit illius ovi, quod ludis Circensibus novissimi curriculi finem faciebat quadrigis: iam ante Agrippam illa reperta et usitata fuisse oportet. Non vero illa metarum summitati erant imposita, ut contendit Auctor libri de Circo: qui enim potuissent ova metarum apicibus addita, quot iam spatia peracta, essent, indicare? Praeterea, non ova sunt, quae summis metis et obelisco imposita visuntur, sed pilae vel sphaerae, sicut omnibus fere Pyramidibus et obeliscis eas addi moris fuit, in summo apice. Ut taceam, aliam esse ovi formam, aliam sphaericam. Itaque Ova Circi, quibus curricula notari ac nominari solebant, fuêre ὠοειδῆ δημιουργήματα, ut et Dio vocat, fabricaeque quaedam ex ligno ovali figurâ factae cum basi, qua sisti possent et erigi: quas hinc inde transferri et portari potuisse, Varro innuit, inquiens, Nam non modo ovum illud sublatum est, quod Ludis Circensibus novissimi curriculi finem facit quaedrigîs. E quibus colligit Salmas. septem ova tot numerô statuta esse, quot curriculi peragenda. Sic primô curriculô peractô, unum e medio tollebatur: secundô, alterum; et sic deinceps: sextô spatiô confectô unum restabat, quod novissimô curriculô absolutô etiam auferebatur. Sed et contrariâ ratione, numerus curriculorum per ova iniri poterat; ut singulis peractis spatiis unum subinde ovum produceretur in medium atque erigeretur, quibus omnibus productis et statutis omnia curricula finita indicarentur. Cui rationis videretur adstipulari Cassiodorus, ut in vulgatis editionibus descriptus est. Sic enim ait: Nec illud putatur irritum, quod metarum circuitus ovorum erectionibus exprimatur, quando actus ipse multis superstitionibus gravis, ovi exemplô geniturum se aliqua profitetur. Sed eam lectionem falsi damnant veteres libri, quae pro ovorum erectionibus habent exceptionibus: forte legendum, exemptionibus. Ovorum enim exemptionibus exprimebatur curriculorum circuitus, quia post singula spatia evoluta unum eximebatur ovum, uti dictum. Iuvenalis ova illa, Falas vocare videtur; quas cum Delphinis, uti Dio iungit, Sat. 6. v. 589.
Quae nullis longum ostendit cervicibus aurum,
Consulit ante Falas Delphinorumque columnas.
Sic Dioni, οἱ Δελφῖνές τε καὶ τὰ ὠοειδῆ δημιουργήματα. Falae certze turres sunt rotundae, quarum fastigium ovi refert imaginem, quasque divisiones esse in Circo et turres ad tempus exstrui solitas, ait Servius ad Aen. l. 9. Plane videl. sunt illae ovales
fabricae, quas Agrippa primus curâsse dicitur, ad numerum curriculorum ostendendum, ad tempus, ludorum nempe die, construendas. Quem in usum delphines ab eodem facti sunt, in Euripo, h. e. in medio spatio, quod erat inter utramque metam, uti ex eodem Cassiodoro constat. Ante has falas et Delphinas, viles et triviales Astrologos a mediocribus et plebeiis feminis consuli consuevisse, cum divitibus responsa darent conducti e Phrygia Augures, insignes Mathematici et Auspices, qui publica condebant fulgura, docet idem Iuvenalis d. l. Vide Salmas. ad Solin. p. 911. et plura hanc in rem supra passim, inprimis in vocibus Falae et Delphini Circorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • OVA — (яп. オーブイエー о:буйэ:?) или OAV (иногда ОВА)  сокращение термина Original Video Animation (яп. オリジナル・ビデオ・アニメーション оридзинару бидэо анимэ:сён?),[1] в Японии так обозначаетс …   Википедия

  • ovă — ÓVĂ, ove, s.f. Ornament arhitectural de forma unui ou folosit la decorarea în relief a mulurilor, a cornişelor şi a capitelurilor şi în ornamentaţia mobilierului sculptat, în giuvaiergerie. – Din fr. ove. Trimis de ana zecheru, 12.05.2004. Sursa …   Dicționar Român

  • Ova — Ova: Pl. von ↑ Ovum. * * * Ovạ   [türkisch »Ebene«], türkische Bezeichnung für Beckenlandschaft oder Küstenebene. * * * Ova: Pl. von ↑Ovum …   Universal-Lexikon

  • ova — |ó| s. f. 1. Ovário de peixe. = OVAÇÃO • ovas s. f. pl. 2.  [Veterinária] Tumores moles nas cavalgaduras. 3. uma ova: Interjeição usada para negar o que foi afirmado imediatamente antes.   ‣ Etimologia: latim ova, orum, plural de ovum, i, ovo   • …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • ova — (Del lat. ulva). f. Alga verde, cuyo talo está dividido en filamentos, cintas o láminas, y que se cría en el mar o en los ríos y estanques, flotante en el agua o fija al fondo. U. m. en pl.) ova de río. f. ajomate. ova marina. f. La que tiene… …   Diccionario de la lengua española

  • Ova — may refer to: Short name for a pair of Ovaries Abbreviation of ovalbumin, a protein found in egg whites Feminin surname suffix in Slavic language countries; see Eastern Slavic naming customs OpenVera Assertion Language, a Hardware Verification… …   Wikipedia

  • Ova — O va, n. pl. See {Ovum}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ova — (lat.), Eier, s. Ei; O. marīna, eine Art Echiniten, s.d. A) b) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ova — [...v...]: Plur. von ↑Ovum …   Das große Fremdwörterbuch

  • ova — the plural of ovum …   Usage of the words and phrases in modern English

  • ova — sustantivo femenino 1. Enteromorpha intestinalis. Alga verde de tallo filamentoso o de láminas estrechas que crece en agua dulce o salada: En la literatura del Siglo de Oro se habla mucho de las ovas. 2. (plural) Uso/registro: restringido. Hueva …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”